NUMMUM inserendi aerario publico

NUMMUM inserendi aerario publico
NUMMUM inserendi aerario publico
triplex apud Romanos ratio olim. Refert enim Dionys. Halicarn. l. 4. ex instituto Servii Tulli, nascente aliquô nummum in ferri consuevisse, in aerarium Iunonis Lucinae: dein quôpiam virilem togam affumente, nummum fuisse delatum, in Iuventutis: moriente tandem aliquô, nummum a propinquis illatum, ἐις τῆς Ἀφροδίτης θησαυρὸν εν ἄλσει καθιδρυμένον, ἣν προσαγορεύουσι Λιβιτίνην, in aearium Veneris in luco situm, quam Libitinam appellant. Quae tamen inferendi nummi consuetudo postmodum desiisse videtur, ut cuius nullus amplius Scriptor meninit: sed mortuorum numerus ex Libitinariis cognoscebatur: Sueron. Nerone c. 93. Vide Gerh. Ioh. Voss. de Orig. et progr. Idolol. l. 2. c. 27. qui etiam de Nummis scorteis Anriquorum, l. 3. c. 70. plura vero de Nummo eiusque generibus variis, hîc passim, inprimis supra voce Moneta, item Numisma: uti de Servis de quatuor nummis infra, voce Oblati Monasster. de nummo Veneri Cypriae offerri solito infra, voce Venus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”